monumenta.ch > Plinius > sectio 199

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 199
{LXXVI} Megaris diu steti oleaster in foro, cui viri fortes adfixerant arma, quae cortice ambiente aetas longa occultaverat, fuitque arbor illa fatalis excidio urbis praemonitae oraculo, cum arbor arma peperisset, quod succisae accidit ocreis galeisque intus repertis. ferunt lapides ita inventos ad continendos partus esse remedio.